History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

« Longa adhortatione, viri, quid opus est uti, qui ad idem certamen adsumus? ipse enim hic apparatus ad confidentiam vobis praebendam magis valere mihi videtur, quam verba praclare facta, quae copiarum firmitate careant.

Ubi enim sumus Argivi et Mantinei et Athenienses et praecipui inter insularum incolas, quomodo nun oportet quemlibet eum talibus totque sociis magnam de victoria

272
spem habere? praesertim adversus homines, qui cum uu· verso populo pugnant et non delecti, quales nos sumus, et praeterea Sicilienses, qui nos quidem contemnunt, sed non sustinebunt, quod plus audaciae quam peritiae habent.

Illud etiam in mentem unicuique veniat, nos et procul a nostrae patriae finibus abesse, et in nullo amico solo, nisi 1 quod ipsi pugnando quaesieritis. Atque ego vos contrarium admoneo, quam quo hostes, certo scio, se ipsos adliortan tur; illi enim quod pro patria certamen sit futurum, ego vero quod in alieno solo, e quo necesse nos vincere aut difficilem reditum habere; equites enim permulti nobis instabunt.

Vestrae igitur ipsorum dignitatis memores, hostes invadite alacriter et rati praesentem necessitatem atque difficultatem terribiliorem esse quam adversarios. »