History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

Postea vero ceteri Atheniensium duces, qui erant in Sicilia, quum exercitum in duas partes divisissent, et uterque suam partem sortito accepisset, cum omnibus copiis Selinuntem et Egestam versus navigarunt, partim quidem, quod scire vellent, num Egestaei pecunias daturi essent, partim vero etiam, ut Selinunliorum res explorarent et controversias cognoscerent, quae iis cum Egestaeis intercedebant.

Siciliae autem oram a sinistra legentes ab ea parte, quae ad sinum Tyrrhenum vergit, Himeram appulerant, quae sola in hac Siciliae parte est Graeca civitas; quae quum eos non reciperet, praetervehebantur.

Et praetervehendo ceperunt Hyccara, oppidum Sicanicam quidem, sed Egestaeis hostile; erat autem maritimum. Quum autem incolas in servitutem abstraxissent, oppidum Egestaeis tradiderunt (ipsorum enim equitatus adfuerat), ipsi vero rursus cum peditatu quidem per Siculorum agrum iter fecerunt, donec Ca-tanam pervenerunt; naves vero, quae captivos vehebant, circumvectae sunt.

Nicias autem ex Hyccaris Egestam confestim praetervectus, quum de ceteris rebus egisset et triginta talenta accepisset, ad exercitum aderat; et captivos vendiderunt et ex iis confecta sunt centum et viginti talenta.

Illinc autem circumvecti ad socios Siculorum iverunt, imperantes, ut exercitum mitterent; et cum dimidia sui exercitus parte adversus Hyblam Geleatin, quae hostilis erat, profecti sunt, nec expugnarunt. Et aestas finiebatur.