History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

Quae reputans populus Atheniensis, et memoria repetens, quaecunque de illis fama acceperat, tunc acerbus erat et suspiciosus in eos, qui de mysteriis insimulati erant, atque omnia iis videbantur eo consilio facta, ut dominatus paucorum vel regum a conjuratis constitueretur.

Et quum irascentibus iis ob hanc rem multi clari viri in carcere jam essent, neque ulla rei intermissio appareret, sed in dies longius eveherentur, ita ut et saevitia augeretur et longe plures comprehenderent, interea quidam, qui cum aliis in vinculis erat, cuidam item in vincula conjecto, qui maxime affinis crimini esse videbatur, persuasit, ut rem indicaret, sive ita ut erat, sive non; nam utrinque sunt conjecture, certi vero nemo quicquam de illius facinoris auctoribus neque tunc neque postea afferre potuit.

Persuasit autem dicens, oportere ipsum, quamvis hoc facinus non perpetras-set, tamen comparata sibi impunitate, et se ipsum servare, et civitatem praesente suspicione liberare; salutem enim ipsi certiorem fore, si impunitate impetrata rem fassus esset, quam si negans judicium subiret.

Quamobrem hic et contra se et contra alios indicium professus est de Mercurii simulacris; populus vero Atheniensis lubenter cognita, ut putabat, rei veritate, quum prius indignissime ferret, si eos, qui suae multitudini insidiabantur, cognoscere non posset, confestim dimisit et ipsum indicem et ceteros cum eo, quo3 non accusaverat; illorum vero, qui delati erant, constitutis judiciis alioe quidem occiderunt, quotquot comprehensi erant, alios vero fuga dilapsos morte damnaverunt, praemio publice proposito ei, qui eos interfecisset.

Interea vero non constabat, num ii, qui capitali supplicio affecti erant, injuria puniti essent; reliqua tamen civitas in praesenti manifeste commodum ex hac re perceperat.