History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

Hoc igitur modo propter amatoriam indignationem et conjurationis initium factum est et inconsideratum illud facinus propter repentinum metum ab Harmodio et Aristogitone susceptum est.

Atheniensibus vero postea tyrannis asperior extitit, et Hippias jam sibi metuens vehementius multos cives interficiebat, et simul ad externa auxilia respiciebat, si quid alicubi praesidii cerneret, quod sibi mutato rerum statu suppeteret.

Post haec igitur jEantidae Hippo-cli Lampsacenorum tyranni filio Archedicen filiam suam, Atheniensis Lampsaceno, quod eos apud regem Dareum

268
auctoritate mullum pollere sciret, uuptum dedit. Atque tno-j oumentum ejus Lampsaci exstat, cum inscriptione ista :
  1. Hippiae, apud Graecos qui primus vir fuit aevi,
  2. hic pulvis prolem contegit Archedicen,
  3. cui pater et vir erant, fratres natique tyranni,
  4. nec tamen in fastum sustulit illa animos.

Hippias autem quum tres deinceps annos tyraonidem apud Athenienses obtinuisset et quarto a Lacedaemoniis, et Alcmaeonidis exsulibus imperio spoliatus esset, fide publica impetrata Sigeum et inde Lampsacum ad Aeantiden discedebat, illinc vero ad regem Dareum, unde postea profectus anno vicesimo jam senex cum Medis ad Marathonem militavit.