History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

Quum autem nuntius ad Hippiara in Ceramicum allatus esset, non ad id, quod acciderat, sed ad pompae ductores armatos, priusquam illi rem resciscerent longiuscule remoti, confestim se convertit, vultuque ad calamitatem dissimulandam composito, locum quemdam ostendit, et in illum abscedere jussit sine armis.

Et hi quidem eo se receperunt, existimantes,eum aliquid dicturum; ille vero negotio satellitibus dato, ut arma subtraherent, protinus eos eligebat, quos insimulabat, et si quis cum pugione deprehensus esset; nam cum scuto et hasta pompas prosequi consueverant.

Hoc igitur modo propter amatoriam indignationem et conjurationis initium factum est et inconsideratum illud facinus propter repentinum metum ab Harmodio et Aristogitone susceptum est.

Atheniensibus vero postea tyrannis asperior extitit, et Hippias jam sibi metuens vehementius multos cives interficiebat, et simul ad externa auxilia respiciebat, si quid alicubi praesidii cerneret, quod sibi mutato rerum statu suppeteret.