History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

Deinde in prima columna primus ille scriptus est post parentem, ne hoc quidem alis re, quippe quod et ab eo natu maximus esset, et tyrannidem obtinuisset.

Quin nec Hippias mihi videtur ita facile e vestigio tyrannidem retenturus fuisse, si Hipparchus in imperio constitutus decessisset, et ipse eodem die tyrannus exsisteret; sed propter pristinum solilumque civium metum, et diligentiam, qua in satellitum praesidio utebatur, imperium multis abundans firmis subsidiis retinuit, et non ut frater natu minor, consilii inops fuit, quod si fuisset, non antea continenter imperii particeps fuisset.

Hipparcho vero hoc evenit, uti proptet calamitatem, in quam inciderat, nobilitatus hanc etiam tyrannidis famam apud posteros assumeret.