History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

Ad ipsos autem nuntii Camarina afferebantur, si illuc proficiscerentur , eos deditionem facturos, et Syracusanos classem instruere. Cum omnibus igitur copiis primo quidem adversus Syracusas profecti sunt, et quum nullam classem ab illis instrui repperissent, rursus Camarinam versus oram legentes se recipiebant, et ad littus appulsi per caduceatorem agere coeperunt. Illi vero eos non recipiebant, dicentes, jurisjurandi religione obstrictos esse, ut Athenienses cum una navi appellentes reciperent, nisi ipsi plures ab iis accersissent.

Quamobrem Athenienses re infecta discedebant; et quum exscensum e navibus in quandam agri Syracusani partem fecissent, et praedas egissent, et Syracusanorum equites accurrisseut, et nonnullos levis armaturae milites Athenienses palatos interfecissent, Catanam se receperunt.