History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

Catanaeorum vero ii, qui cum Syracusanis sentiebant, quum exercitum in urbe animadvertissent, confestim terrore perculsi clam profugerunt non admodum multi; ceteri vero decreverunt societatem cum Atheniensibus, et reliquum exercitum a Rhegio acciri jubebant.

Postea vero Athenienses ad Rhegium reversi jam cum omnibus copiis solventes Catanam postquam pervenerunt, castra faciebant.

Ad ipsos autem nuntii Camarina afferebantur, si illuc proficiscerentur , eos deditionem facturos, et Syracusanos classem instruere. Cum omnibus igitur copiis primo quidem adversus Syracusas profecti sunt, et quum nullam classem ab illis instrui repperissent, rursus Camarinam versus oram legentes se recipiebant, et ad littus appulsi per caduceatorem agere coeperunt. Illi vero eos non recipiebant, dicentes, jurisjurandi religione obstrictos esse, ut Athenienses cum una navi appellentes reciperent, nisi ipsi plures ab iis accersissent.

Quamobrem Athenienses re infecta discedebant; et quum exscensum e navibus in quandam agri Syracusani partem fecissent, et praedas egissent, et Syracusanorum equites accurrisseut, et nonnullos levis armaturae milites Athenienses palatos interfecissent, Catanam se receperunt.

Illic autem offendunt Salaminiam navem Athenis missam, et adversus Alcibiadem, ut, qui in ea vehebantur, juberent eum redire ad respondendum criminibus, quorum publice insimulabatur, et adversus quosdam alios milites, de quibussimul cum eo indicium delatum erat, quod impie mysteria polluissent, partim vero etiam, quod Mercurii simulacra violassent.

Athenienses enim post classis discessum nihilo minus quaestionem habebant de mysteriis pollutis et de violatis Mercurii simulacris, et quoniam non explorabant indices, sed omnes suspiciose admittebant, ob fidem improbis hominibus habitam ex civibus optimos comprehensos in vincula conjiciebant, satius esse judicantes, rem accurate explorare et reperire, quam propter aliquam indicis improbitatem aliquem, licet vir probus esse videretur, accusatum nulla quaestione habita evadere.

Populus enim, qui fama acceperat Pisistrati ac filiorum tyranni -dem extremis ejus temporibus gravem fuisse, praeterea ne a se quidem neque ab Harmodio, sed a Lacedaemoniis eversam, semper metuebat et omnia suspiciose accipiebat.