History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

Catanaei vero convocata concione copias quidem urbe

265
non recipiebant, sed duces ingressos dicere jubebant, si quid vellent. Quum autem Alcibiades orationem haberet et oppidani in illam concionem essent conversi, milites quandam portulam male obstructam clam diruta aedificii materia aperuerunt et in urbem ingressi in foro versabantur.

Catanaeorum vero ii, qui cum Syracusanis sentiebant, quum exercitum in urbe animadvertissent, confestim terrore perculsi clam profugerunt non admodum multi; ceteri vero decreverunt societatem cum Atheniensibus, et reliquum exercitum a Rhegio acciri jubebant.

Postea vero Athenienses ad Rhegium reversi jam cum omnibus copiis solventes Catanam postquam pervenerunt, castra faciebant.

Ad ipsos autem nuntii Camarina afferebantur, si illuc proficiscerentur , eos deditionem facturos, et Syracusanos classem instruere. Cum omnibus igitur copiis primo quidem adversus Syracusas profecti sunt, et quum nullam classem ab illis instrui repperissent, rursus Camarinam versus oram legentes se recipiebant, et ad littus appulsi per caduceatorem agere coeperunt. Illi vero eos non recipiebant, dicentes, jurisjurandi religione obstrictos esse, ut Athenienses cum una navi appellentes reciperent, nisi ipsi plures ab iis accersissent.

Quamobrem Athenienses re infecta discedebant; et quum exscensum e navibus in quandam agri Syracusani partem fecissent, et praedas egissent, et Syracusanorum equites accurrisseut, et nonnullos levis armaturae milites Athenienses palatos interfecissent, Catanam se receperunt.