History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

Atque Himerae Zancle colonia ab Eodide et Simo et Sacooe coodita est, et Chalcidenses quidem maximo nnmero in istam coloniam venerant, sed una cum iis habitaverant et Syracusani exsules, a contraria factione superati, qui Myletidae vocantur; et lingua quidem istorum est medium quoddam genus ex Chalcidica et Dorica mixtum, leges vero Chalcidenses obtinuerant

Aene autem et Casmense a Syracusanis conditae sunt, et Aerae quidem septuaginta annis post Syracusas, Casmenae vero viginti cirriter post Aeras.

Et Camarina primum a Syracusanis condita est, ferme centum et triginta quinque annis post Syracusas conditas; conditores ejus vero fuerant Dascon et Menecoios. Quum autem Camarinaei a Syracusanis propter defectionem bello ex suis sedibus expulsi essent, non multo post Hippocrates , Gelae tyrannus, quum pro Syracusanorum captivorum redemptione Camarinaeum agrum accepisset, ipse coloniae dux Camarinam condidit. Et rursus quum a Geloae deleta esset, tertium condita est a Gelone.