History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

Lamachus vero recta dicebat adversus Syracusas navigandum esse, et primo quoque tempore prmlium ad urbem committendum, dum adhuc imparati essent et maxime perterriti.

Omnem enim exercitum principio maximum terrorem afferre; sed si moram interponat, antequam in conspectum veniat, homines ex pavore se colligentes etiam visu magis contemnere. Sed si repente invaserint , dum illi adhuc metu perculsi in exspectatione essent, facillime se superiores illis futuros, omnibusque rebus terrorem illis incussuros, tum adspectu (plurimos enim nunc se numero visum iri) tum exspectatione cladium, quas essent accepturi, praecipue vero subito proelii periculo.

Verisimile autem esse, in agris etiam multos extra urbem remansisse, quod non crederent se venturos, quibus res suas in urbem comportantibus exercitum, si victor urbem obsideret, satis pecuniarum habiturum.

Praeterea reliquos Sicilienses sic jam facilius et illorum societati non accessuros, et ad se transituros, minimeque cunctaturos circumspiciendo, utri victores essent futuri. Stationem autem navium reversis, et ad portum appulsis Megara dicebat facienda esse, quae deserta essent et a Syracusis neque mari multum neque terra distarent.