History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

Alcibiades vero dicebat, non oportere cura tantis copiis emissos turpiter et infecto negotio abire, sed ad omnes civitates, praeter Selinuntem et Syracusas, legatos mittendos et operam dandam, ut et Siculos partim ad defectionem a Syracusanis faciendam solicitarenl, partim amicos sibi facerent, ut et commeatum et copias haberent;

264
ac primum quidem Messanenses adducendos (hot euirn potissimum in trajectu et opportuno loco, quo ad Siciliam appelli posset, sitos esse, et portum atque stationem exercitui eam commodissimam fore); civitatibus autem in amicitiam adductis, ubi nossent, quos belli socios essent habituri, ita demum Syracusas et Selinuntem aggrediendas, nisi hi quidem compositionem cum Egestatis facerent, illi vero Leontinos in suas pristinas sedes redire sinerent.

Lamachus vero recta dicebat adversus Syracusas navigandum esse, et primo quoque tempore prmlium ad urbem committendum, dum adhuc imparati essent et maxime perterriti.

Omnem enim exercitum principio maximum terrorem afferre; sed si moram interponat, antequam in conspectum veniat, homines ex pavore se colligentes etiam visu magis contemnere. Sed si repente invaserint , dum illi adhuc metu perculsi in exspectatione essent, facillime se superiores illis futuros, omnibusque rebus terrorem illis incussuros, tum adspectu (plurimos enim nunc se numero visum iri) tum exspectatione cladium, quas essent accepturi, praecipue vero subito proelii periculo.

Verisimile autem esse, in agris etiam multos extra urbem remansisse, quod non crederent se venturos, quibus res suas in urbem comportantibus exercitum, si victor urbem obsideret, satis pecuniarum habiturum.

Praeterea reliquos Sicilienses sic jam facilius et illorum societati non accessuros, et ad se transituros, minimeque cunctaturos circumspiciendo, utri victores essent futuri. Stationem autem navium reversis, et ad portum appulsis Megara dicebat facienda esse, quae deserta essent et a Syracusis neque mari multum neque terra distarent.