History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

Tantus hic primus apparatus ad bellum trajiciebat. Ilis autem triginta onerariae naves commeatum vehebant et pistores et lapidum structores et fabros omniaque instrumenta, quae ad munitiones exstruendas erant necessaria, navigia vero centum, quae naves onerarias necessario comitabantur; multa etiam alia navigia et naves onerariae simul navigantes exercitum ultro negotiationis causa sequebantur; quae omnes e Corcyra tunc sinum Ionium simul transmittebant.

Totusque apparatus partim ad promontorium Ja-pygiam, partim Tarentum appulsus, partim etiam alio, prout quibusque facultas data est, oram Italiae legentes praetervehebantur, et civitates nec ad mercatum eos admittebant nec in urbem, sed ad aquae et stationis usum, Tarentum vero Locrique ne ad haec quidem, donec ad Rhegium Italiae promontorium pervenerunt.

Atque hic jam congregabantur et extra urbem (quia Rhegini eos intra muros non recipiebant) castra fecerunt ad Dianae templum, ubi etiam Rhegini mercatum iis praebebant; subductisque naribus quieverunt Et apud Rheginos verba fecerunt, postulantes, ut ipsi Chalcidenses Leontinis Chalcidensibus auxilium ferrent; illi vero dixerunt, se neutris affuturos, sed qufoquid ceteris Italis communiter placeret, id facturos.

Isti vero animum ad res Siculas conversos habebant, considerantes, quanam ratione in illis optime se gererent; simul etiam praecursorias naves ab Egesta praestolabantur, quia scire cupiebant de pecunia, si ita essent, quae legati Athenis praedicassent.