History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

Post ha;c Athenienses jam e Corcyra solventes in Siciliam trajiciebant apparata tanto: cum triremibus universis numero centum et triginta quatuor, et duabus Rhodiis navibus, quae quinquaginta remis agebantur (harum erant Atticae centum, quarum sexaginta erant Yeloces, ceterae milites vehebant, reliqua vero classis erat Chiorum et ceterorum sociorum), militibus autem gravis armaturae universis quinquies mille et centum (atque inter hos ex ipsis quidem Atheniensibus erant mille et quingenti milites legitime conscripti, et septingenti ex infimi ordinis civibus navium defensores; reliqui vero milites erant socii, partim quidem ex populis ipsorum imperio subjectis, partim vero ex Argivis quingenti, et cx Mantineis atque mercenariis ducenti et quinquaginta), sagittariis vero universis quadringentis et octoginta (quorum Cretenses erant octoginta), et Rhodiorum funditoribus septingentis, et Megarensibus exsulibus levis armaturae centum viginti, et una nave hippa-goga, quae triginta equites vehebat.

Tantus hic primus apparatus ad bellum trajiciebat. Ilis autem triginta onerariae naves commeatum vehebant et pistores et lapidum structores et fabros omniaque instrumenta, quae ad munitiones exstruendas erant necessaria, navigia vero centum, quae naves onerarias necessario comitabantur; multa etiam alia navigia et naves onerariae simul navigantes exercitum ultro negotiationis causa sequebantur; quae omnes e Corcyra tunc sinum Ionium simul transmittebant.