History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

« Verum aut re intellecta aut mutata sententia, quod ad universae reipublicae bonum spectat, id augete, hoc vobis persuasum habentes, fore, ut illi, qui de vobis boni sunt cives, ejus parem, atque adeo majorem partem obtineant, quam cetera civitatis multitudo; si vero alia affecla-ritis, vos in periculum venturos, ne et rebus omnibus privemini : et ab hujusmodi nuntiis ut inter ihtelligentes rem nec neglecturos abstinete.

Haec enim civitas, ut etiam veniant Athenienses, pro sua dignitate eos propulsabit, et sunt nobis imperatores, qui haec videbunt; alq te si nihil horum verum fuerit, prout ego suspicor, nequaquam vestris nuntiis exterrita civitas vos duces eliget suaque sponte sibi servitutis jugum imponet, sed ipsa per se consultans,et de rumoribus a vobis disseminatis , quasi idem valeant ac facta, quaestionem habebit, et praesente libertate non propter auditionem privabitur, sed factis sibi cavendo et non indulgendo eam conservare conabitur. »