History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

Per idem vero tempus et Lamis coloniam Megaris ducens in Siciliam pervenit, et super Pantaciam flumen locum quemdam nomine Trolilum condidit,.et illinc postea digressus et apud Leontinos aliquandiu In republica una cum Chalcidensibus versatus, deinde ab Leontinis ejectus Thapsum condidit et ipse quidem obiit; ceteri vero Thapso expulsi, quum Hyblo rex Siculus terram iis prodidisset et viam monstrasset, Megara, quae Hyblaea vocata sunt, condiderunt.

Et cum hic ducentae et quadraginta quinque annos habitassent, a Gelone Syracusarum rege ex urbe et agro expulsi sunt. Sed antequam expellerentur, anno centesimo post urbem ab ipsis conditam, Selinuntem, Pamillo illuc misso, condiderunt. Hic autem e Megaris ipsorum metropoli eo profectus, urbem illam cum ceteris sociis condidit.

Gelam vero Antiphemus e Rhodo et Entimus ex Creta suam uterque coloniam ducentes communiter condiderunt anno quadragesimo quinto post Syracusas habitari coeptas. Atque urbi quidem a Gela flumine nomen impositum est; locos vero,- ubi nunc urbs est sila, et qtii primus muro munitus est, Lindii vocatur; jura autem Dorica iis constituta sunt. .