History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

«Jam vero etiam si venerint, ut fertur, existimo Siciliam plus virium habere ad eos debellandos, quam Peloponnesum , quo est omnis generis apparatu instructior, nostramque civitatem solam boc exercitu, qui, ut dirunt, nunc coutra nos venit, vel si bis tantus esset, longe superiorem esse, quippe quos intelligo neque equitatum secum adducturos, neque ex hac ipsa regione comparaturos, nisi perexiguum quemdam ab Egestaeis, neque gravis armaturae militum numerum nostro parem, quia navibus vecti sunt; arduum enim fuerit vel solis navibus expeditis tantum navigationis cursum huc usque conficere, et ceterum apparatum , quantum adversus tantam civitatem oportet, suppeditare , qui profecto non parvus est.

Quamobrem ab hac opinione ego adeo dissentio, ut, si venirent aliam urbeui tantam, quantae sunt Syracusae, bic obtinentes et si eant finitimam nobis incolentes bellum facerent, vix videantur mihi impedire posse, quin internecione caedantur, atque multo certe minus, ubi in hostili tota Sicilia (conspirabit enim contra illos) et castra posuerint, qualia rebus ad id e navibus adductis fieri possunt, et ubi a tentoriolis necessarioque apparata propter equites nostros non longe procedant. In summa, ne terra quidem eos potituros puto; tanto nostrum I apparatum praestantiorem duco.