History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

Atque Hermocrates quidem haec dixit; inter populum vero Syracusanum ingens altercatio erat, quod alii quidem Athenienses nullo modo venturos dicerent, et quae ille dixerat, non vera esse, alii vero dicerent, etiam si illi veniant, quid se facere possint, quo non et ipsi vicissim gravius malum sint accepturi. Quinetiam alii rem istam prorsus contemnebant et in risum convertebant Pauci vero erant, qui Hermocrati fidem haberent, et futurum formidarent

Progressus autem ad eos Athenagoras», qui populi princeps, et id temporis propter popularem facundiam apud plebem gratiosissimus erat, dicebat luec :