History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

« Nam si nos hinc discedamus cum exercitu, quem non solum hostili parem praeparaverimus, excepto gravis ar maturae robore, quod habent, sed etiam cum eo, qui rebus omnibus longe sit instructior, tamen et sic vix poterimus res partim in potestatem nostram redigere, partim conservare.

Et existimandum est proficisci nos ut urbem inter alienigenas et hostes condituros, quos primo die, quo appulerint , confestim agro potiri oportet, aut persuasum habere, si cladem aliquam patiantur, fore, ut omnia habeant hostilia.

Quod ego formidans, et compertum habens, oportere nos multa prospicere et plura etiam feliciter gerere (quod arduum est, quia sumus homines), ad hanc expeditionem proficisci volo quam minimum memet fortunae committens, sed apparatu eo, quo me tutum fore probabile sit.

Hac enim et universae reipublicae tutissima, et nobis ad militiam profecturis salutaria fore duco. Quod si quis aliter sentit, huic ego magistratu cedo. »