History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

« Adversus igitur talem potentiam non solum navalibus et infirmis copiis est opus, sed etiam multum terrestrem exercitum nobiscum navigare oportet, si modo aliquid cogitatis dignum agere volumus, nec a magno equitatu terra prohiberi, praesertim si civitates nostri metu conspirent, nec ulli alii, quam Egestaei, amici nobis facti, equitatum, quo hostibus resistamus, vicissim suppeditent.

Turpe autem est, nos vi repulsos discedere, aut postea novas copias arcessere, quod primo consilium prudens non inierimus; sed ex hoc ipso loco oportet nos cum firmissimo apparatu bellum illis inferre, reputato, et procul a finibus nostris nos esse navigaturos, neque bellum gesturos eodem modo, quo in regionibus hic nobis parentibus socii aliquem bello petivistis, ubi facilis subvectio eorum, quibus opus erat, ut ex agro sociali, sed in terram digressos totam alienam, unde quatuor hibernorum mensium spatio ne nuntius quidem huc facile venire possit.

« Ego igifiir censeo, oportere nobiscum ducere multos gravis armaturae milites quum ex nostris civibus tum ex sociis, tum etiam ex iis, qui nostro imperio parent, et si quem e Peloponneso aut verbis aut mercede nobis adjungere possumus, et praeterea multos sagittarios et funditores , ut illorum equitatui resistant; navium vero numen» etiam longe nos superiores esse, ut res ad victum necessarias illuc facilius importemus, et frumentum etiam, quod hic paratum est, triticum et hordeum tostum, hinc navibus onerariis eo convehere, et pistores ex pistrinis quibusque pro rata parte, necessitate adhibita, mercede conductos, ut si quo in loco tempestatibus intercepti teneamur, exercitus res ad victum necessarias lialieat (qui quum ingens sit,

254
eum non quaelibet civitas excipere poterit), ceterasque res pro viribus praeparare, neque nostrae salutis praesidium in aliorum auxilio collocare, inprimis vero pecuniam quam plurimam hinc afferre. Nam quae ab Egestaeis praedicatur illic in promptu esse, eam verbo tenus in promptu foro putetis.

« Nam si nos hinc discedamus cum exercitu, quem non solum hostili parem praeparaverimus, excepto gravis ar maturae robore, quod habent, sed etiam cum eo, qui rebus omnibus longe sit instructior, tamen et sic vix poterimus res partim in potestatem nostram redigere, partim conservare.