History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

Neque vero Niciae oratio, quae quietem vobis suadet, et dissidium inter juvenes et senes excitat, vos avertat, sed consueto ordine quemadmodum et majores nostri res in hunc statum extulerunt, dum juniores um cum senioribus consultant, nunc etiam eadem ratione rempublicam amplificare conemini, et existimetis, juventutem ac senectutem, alteram sine altera, nihil posse, sed sin»· quior aetas et media et maxime circumspecta sint, simul permixtae, maximas iis vires esse, et rempublicam, si qjne-scat, ipsam per se attritum iri, ut alias res, et foturum, ut omnium disciplina consenescat, sed si bella gerat, peritiam sibi semper adjuncturam, et usum adepturam, quo non verbis, sed factis potius se tueri possit.

In summa ita sentio, civitatem negotiosam, si negotium cum otio commutet, meo judicio confestim everti, et illos homines tutissime degere vitam, qui praesentibus institutis legibusque, quamvis sint deteriores, in civitatibus, minime discordes vivunt. »