History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

Neque sententiam de expeditione in Siciliam facienda revocetis, quasi adversus magnam potentiam sit futura. Nam urbes varia advenarum colluvie sunt frequentes , et suum statum facile mutant et alium recipiunt.

Atque hac ipsa de causa nemo inter illos tanquam pro sua patria aut armis ad suum corpus protegendum est instructus, aut in ipsa regione justis apparatibus; sed quicquid unusquisque sperat, se vel verbis persuadendo vel seditione a se excitata ex serario rapturum, ut eo, si domi male rem gesserit, alibi sedes ponat, hoc sibi comparat.

Neque verisimile est hujusmodi turbam aut unanimi consensu orationem audire, aut communiter ad res gerendas se convertere ; sed celeriter pro se quique, si quid dicatur, quod iis sit gratum, se nobis dedent, praesertim si seditione laborant, quemadmodum audimus.

Quinetiam ne milites quidem gravis armaturae neque illis tot sunt, quot praedicantur, neque etiam ceteros Graecos tot esse apparuit, quot se quique ipsi numerabant, sed quum maximo de iis mendacio decepta esset Graecia, vix tandem in hoc bello justum militum numerum comparavit.