History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

« Atque has res mea juvenius et amentia, quae praeter naturam videtur esse, apud potentissimas Peloponnesiorum civitates verbis decentibus usa transegit, et animi impetu fidem faciens persuasit. Atque nunc quoque nolite eam extimescere, sed quamdiu ego cum ea floreo, et Nicias felix videtur esse, utriusque nostrum utilitate abutamini.

Neque sententiam de expeditione in Siciliam facienda revocetis, quasi adversus magnam potentiam sit futura. Nam urbes varia advenarum colluvie sunt frequentes , et suum statum facile mutant et alium recipiunt.

Atque hac ipsa de causa nemo inter illos tanquam pro sua patria aut armis ad suum corpus protegendum est instructus, aut in ipsa regione justis apparatibus; sed quicquid unusquisque sperat, se vel verbis persuadendo vel seditione a se excitata ex serario rapturum, ut eo, si domi male rem gesserit, alibi sedes ponat, hoc sibi comparat.

Neque verisimile est hujusmodi turbam aut unanimi consensu orationem audire, aut communiter ad res gerendas se convertere ; sed celeriter pro se quique, si quid dicatur, quod iis sit gratum, se nobis dedent, praesertim si seditione laborant, quemadmodum audimus.

Quinetiam ne milites quidem gravis armaturae neque illis tot sunt, quot praedicantur, neque etiam ceteros Graecos tot esse apparuit, quot se quique ipsi numerabant, sed quum maximo de iis mendacio decepta esset Graecia, vix tandem in hoc bello justum militum numerum comparavit.

Itaque et illic rerum status, quantum ego sentio ex iis, quae audivi, talis atque facilior etiam erit; nam [et] barbaros multos liabebimus, qui propter odium, quo Syracusanos prosequuntur, nobiscum eos invadent; et hic rerum domesticarum status non impediet, si vos recte consultaritis.

Nam majores nostri, quamvis hos ipsos hosles, quibus nos hic nunc relictis navigare praedicant, et praeterea Medos hostes haberent, tamen imperium comparaverunt, nulla alia re quam magnitudine classis pollentes.

Et pro praesenti rerum statu Peloponnesii neque unquam ante minus spei

252
de nobis superandis habuerunt, et, si vel maxime animos sumpserint, terra qnidem irruptionem in agrum nostrum Acere, etiam si hanc navalem expeditionem non susceperimus, tamen possunt, classe autem nihil nobis nocere queant; reliqua enim nobis est classis quae illis par sit