History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

Nicias quidem haec verba fecit. Atheniensium veno plerique in medium progressi expeditionem suscipiendam censebant, nec ea rescindenda, quae decreta essent, nonnulli vero etiam contradicebant.

Summo autem studio urgebat expeditionem Alcibiades Cliniae filius, Niciae adversari cupiens, quum quidem ei etiam ceteris in rebus ad reipublicae administrationem perlinentibus adversarius esset, et quod Nicias sui mentionem criminose fecisset, et praecipue, quia imperator esse cupiebat, et se, si imperium gereret, Siciliam atque Carthaginem capturum sperabat; et sinui se si rem feliciter gessisset, rem privatam et pecunia et gloria amplificaturum.

Quum enim auctoritate inter urbanos emineret, majora appetebat, quam ferre possent ejus facultates, quum in alendis equis, tum in aliis sumptibus, id quod etiam postea rempublicam Atheniensium potissimum evertit.

Mulli enim metuentes eum propter corporis cultum, victusque lautitiam, qua praeter modum et praeter patrium institutum ulebatur, et propter animi magnitudinem in singulis rebus, quascunque gerendas suscepisset, ei ut tyrannidem affectanti inimici fiebant, et quum publice res bellicas praeclarissime ad ministrasse tprivatim tamen singuli studiis ejns infensi, aliisque rerum admini-stralione commissa, non multo post rempublicam everterunt.

Tunc igitur Alcibiades in medium progressus, haec Atheniensibus suadebat.