History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

« Tu vero, prytani, si modo ad munus tuum pertinere ducis, reipublicae aliquam curam habere, et si bonum te civem praestare vis, de his, quae dixi, ad populum refer et Athenienses iterum sententias roga, persuasum liabens, si sententias iterum rogare reformidas, libi, siquidem leges solvas, in tanta testium frequentia rem istam crimini datum non iri, sed te civitatis, quae malum consilium ceperit, medicum fore, atque id demum esse recte magistratu fungi, si quis patriam i^uam plurimis beneficiis affecerit, aut saltem, quantum in se est, nullum detrimentum ei attulerit.»