History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

Quum autem Syracusanis vallum murique substructio satis firma esse viderentur, nec Athenienses ad eos impediendos venissent, veriti, ne se bifariam divisos facilius oppugnarent, simul etiam ruam circumvallationem properantes, Syracusani quidem, una cohorte ad munitionis

286
custodiam relictaio urbem redierunt; Athenienses tero ipsorum aquae ductus fistulae, quae per cuniculos aqumn potabilem in urbem ducebant, interciderant, et quum obsenrassent ceteros Syracusanos meridianis borts intra tentoria se continentes, nonnullos vero etiam in «trbem reversos, et illos, qni intra vallum erant, negligenter id custodientes, trecentos ex suis electos et nonnullos ex levi armatura delectos armatos praemiserunt, ut ad subjectam munitionem cursu repente contenderent, reliquas vero exercitus bifariam partim quidem cum altero doce ad urbem contendebat, si forte illi contra se accurrerent, partim cum altero duce ad vallum portui» vicinum.

Kt impetu facto trecenti illi vallum capiunt; et custodes eo deserto in exteriorem urbis munitionem, qu» erat in Temenite, confugiunt. Et qui eos persequebantur, una cum ipsis illuc irruperunt, jamque ingressi per vim a Syracusanis rarus ejecti sunt,

ibique nonnulli Argivi et Athenienses non multi occisi sunt. Universe autem Atheniensium copi» revers» et munitionem intra structam diruerunt, et vallum revulserunt, et vallos apud se transportarunt, et tropaeum erexerunt.