History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

« Etenim dico vos multis hostibus hic relictis alios etiam illuc trajiciendo cupere huc attrahere.

Et opinamini fortasse foedera,quae inistis, aliquid firmitudinisbabere, quae quidem verbo tenus, dum vos nihil movebitis, foder» erunt (sic enim ut fierent, et quidam ex nostris et ex adrer-sariis egerunt), sed si quis justus exercitus noster aliquam cladem accipiat, hostes celeriter nos invadent, quippe qui primum quidem propter clades vi necessitatis coacti cum majore, quam nos, dedecore compositionem fecerunt; deinde vero in hac ipsa compositione multa controversa habemus.

Praeterea sunt etiam, qui ne has quidem pactiones admiserunt, iique non infirmissimi; sed alii quidem palam bellum gerunt, alii vero, quod Lacedaemonii adhuc quiescunt, ipsi quoque decem dierum induciis adhuc se continent.

Sed fortasse, si nostras opes distractas deprehenderint, id quod nunc urgemus, vel libentissime nos adorientur una cum Siciliensibus, quorum societatem sibi adjunctam antes plurimi aestimassent.

Quamobrem haec quispiam considerare debet, et non suspensis nostrae reipublicae rebus pericula snbire, neque aliud imperium affectare, priusqoam id, quod habemus, stabiliverimus, si quidem Chalcidenses, qui sunt in Thracia, quamvis tot annos a nobis jam defecerint, tamen in nostram potestatem nondum sunt redacti, et alii nonnulli in variis continentis partibus dubie parent. Nos vero Egestaeis scilicet sociis ut iqjuriam patientibus alacriter succurrimus; a quibus autem propter defectionem jampridem violamur, illo* ulcisci adhuc cunctamur.