History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

Mel. In illa vero ratione nihil praesidii esse putatis? Oportet enim vicissim hic etiam, quemadmodum vos ex juris disceptatione nos extrusistis et suadelis, ut vestra; utilitati morem geramus, sic nos quoque docere vos id, quod nobis est utile, et si idem etiam vobis utile esse demonstretur, operam dare, ut vobis de eo persuadeamus. Quomodo enim hostes vobis non reddetis illos, quotquot nunc neutras partes sequuntur, quum haec, quae nunc facitis, intuentes vos contra se quoque aliquando venturos existimabunt? Hae vero ralione quid aliud quam pristinos quidem hostes augetis , illos vero, qui ne unquam quidem vobis hostes futuri erant, invitos adjungitis?