History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

Mel. Atqui nos utile quidem censemus (necesse enim est, quandoquidem vos ita, praeterita aequitate, sermonem de utilitate instituistis) id quod omnibus est commune bonum, a vobis non eveiti, sed ei, qui quoque tempore in periculo versatur, ea justa haberi, quae aequa sunt, atque eum etiam praeter id, quod accuratissima ratione justum est, si alteri persuadere possit, commodum aliquod percipere. Hoc autem eo magis e re vestra futurum est, quo etiam vos majore proposita poena, si offenderitis, ceteris mortalibus exemplo eritis.