History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

Insequente hieme Lacedaemonii quum muros exstrui intellexissent, expeditionem adversus Argivos susceperunt quum ipsi tum socii praeter Corinthios; atque habebant etiam aliquod ab Argis auxilium, quod in ipsa urbe struebatur. Ducebat vero exercitum Agis Archidami filius Lacedaemoniorum rex.

Verum illae quidem res, quae in urbe jam praeparatae esse videbantur, nequaquam successerunt, sed muros, qui adhuc aedificabantur, ceperunt et diruerunt, et Hysias agri Argivi oppidum ceperunt, et ingenuis omnibus, quos ceperunt, interfectis abierunt, et in suam quique civitatem se receperunt.

Post haec et Argivi copias in agrum Phliasium duxerunt, eoque vastato abierunt, quia suos exsules receperant; illic enim eorum plerique domicilium fixerant.

Eadem hieme Athenienses Perdiccam in Macedonia intercluserunt, crimini dantes, et quod cum Argivis atque Lacedaemoniis societatem jurejurando interposito fecisset, et quod exerdtu ab ipsis praeparato, qui duceretur adversus Chalcidenses in Thracia habitantes et Amphipolin, Nicia Nicerati filio duce, societatem fefellisset, et quod exercitus ille potissimum propter ipsius discessum dissipatus esset; his igitur de causis hostis erat. Atque haec hiems sic finiebatur et quintus decimus hujus belli annus finiebatur.

Insequentis aestatis initio Alcibiades cum viginti navibus Argos profectus trecentos Argivos, qui adhuc su-

238
specti erant et cum Lacedaemoniis sentire videbantur, comprehendit, et deposuerunt eos Athenienses in proximis insulis, quibus imperabant; et adversus Melum insulani Athenienses navigaverunt cum triginta suis navibus, et se* Chiis, et duabus Lesbiis, et cum militibus ex suis mille et ducentis gravis armaturae et trecentis sagittariis et viginti hippotoxotis, sociorum vero et iilorum, qui insulas incole bant, ferme mille et quingentorum armatorum manu.

Sunt autem Melii Lacedaemoniorum coloni, et Atheniensi bus parere nolebant, ut ceteri insularum incolae, sed tnitiJi quidem neutris partibus adjuncti quiescebant; postea vero, quum Athenienses eos cogerent agrnm ipsorum vastantes, bellum aperte gerere coeperunt.