History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

Insequente hieme Lacedaemonii quum muros exstrui intellexissent, expeditionem adversus Argivos susceperunt quum ipsi tum socii praeter Corinthios; atque habebant etiam aliquod ab Argis auxilium, quod in ipsa urbe struebatur. Ducebat vero exercitum Agis Archidami filius Lacedaemoniorum rex.

Verum illae quidem res, quae in urbe jam praeparatae esse videbantur, nequaquam successerunt, sed muros, qui adhuc aedificabantur, ceperunt et diruerunt, et Hysias agri Argivi oppidum ceperunt, et ingenuis omnibus, quos ceperunt, interfectis abierunt, et in suam quique civitatem se receperunt.

Post haec et Argivi copias in agrum Phliasium duxerunt, eoque vastato abierunt, quia suos exsules receperant; illic enim eorum plerique domicilium fixerant.

Eadem hieme Athenienses Perdiccam in Macedonia intercluserunt, crimini dantes, et quod cum Argivis atque Lacedaemoniis societatem jurejurando interposito fecisset, et quod exerdtu ab ipsis praeparato, qui duceretur adversus Chalcidenses in Thracia habitantes et Amphipolin, Nicia Nicerati filio duce, societatem fefellisset, et quod exercitus ille potissimum propter ipsius discessum dissipatus esset; his igitur de causis hostis erat. Atque haec hiems sic finiebatur et quintus decimus hujus belli annus finiebatur.