History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

Interea vero populus Argivus Lacedaemonios metuens, et Atheniensium societatem rursus sibi concilians. et existimans , se maximam utilitatem ex ea percepturum, longos ad mare usque muros duxit, ut, si terra prohiberentur, Atheniensium auxiliis commeatus in urbem a mari invectus sibi utilis esset.

Horum autem murorum ab Argivis exstructorum nonnullae etiam Peloponnesi civitates consciae erant. Quicquid autem hominum Argis erat, et viri et mulieres et servi in his exstruendis occupati erant; et fabri , et lapicidae Athenis ad eos venerunt. Et haec aestas finiebatur.

Insequente hieme Lacedaemonii quum muros exstrui intellexissent, expeditionem adversus Argivos susceperunt quum ipsi tum socii praeter Corinthios; atque habebant etiam aliquod ab Argis auxilium, quod in ipsa urbe struebatur. Ducebat vero exercitum Agis Archidami filius Lacedaemoniorum rex.