History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

Post Argivorum defectionem ab Atheniensium societate faciam Mantinei quoque, quamvis primo quidem restitissent, deinde tamen, quod sine Argivis resistere non possent, et ipsi compositionem cum Lacedaemoniis fecerunt , et civitatum suae ditionis imperium dimiserunt.

Lacedaemonii autem et Argivi cum mille de suis utrique communem expeditionem susceperunt, et Sicyone statum popularem ipsi Lacedaemonii soli eo profecti in paucorum dominatum magna ex parte converterant, et post haec utrique jam etiam popularem dominatum, qui Argis erat, sustulerunt, et paucorum dominatus Lacedaemoniorum reipublicae commodus constitutus est. Atque haec sub extremam hiemem vere jam appropinquante gesta sunt, et decimus quartus hujus belli annus liniebatur.