History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

Si quae vero controversiae ortae fuerint inter aliquas socias rivitoles, vel earum, quae sunt intra Peloponnesum, vel earum, quae sunt extra, sive de agri finibus, sive aliqua alia de re, judicio dirimantur. Si qua autem socialis civitas cum alia contendat, ad dvitalem aliquam eat, quamcuo-que utrisque civitatibus aequam esse visum luerit. Civibus autem jus patrio ritu dicatur. »

Haec igitur foedera atque haec societas inito erat, et quaecunque alteri alterorum bello capto, aut si quid aliud habebant, diluerunt. Jamque communiter res administrantes decreverant caduceatorem et legationem ab Atheniensibus non recipiendam, nisi ex Peloponneso excederent relictis munitionibus, neque cum ullo compositionem laciendam aut bellum gerendum, nisi communiter.

Et quum alia impetu quodam animi administrabant, tum etiam utri-qoe legatos in Thraciam et ad Perdiccam miserant, eique persuaserant, ut societatem jurejurando interposito secum iniret. Non tamen statim ab Atheniensibus defecit, sed in animo liabebat, quod et ArgivorOm exemplum videret; erat autem et ipse antiquitus ex Argivorum urbe oriundus. Praeterea vetustum jusjurandum cum Chalcidensibus renovarunt, et aliud jurarunt.

Argivi etiam legatos ad Athenienses miserunt, imperantes, ut munitionem in agro Epidaurio factam relinquerent. Illi vero, quum animadverterent , suos paucos esse prae ceteris ejus loci praesidiariis militibus, quorum numerus major erat, Demosthenem miserunt, ut suos educeret Ille vero quum eo pervenisset et quoddam gymnicum certamen extra munitionem se edituram simu lasset,, ubi reliquum praesidium egressum est, portas clausit; et postea Athenienses ipsi foedere renovato munitionem illam Epidauriis restituerunt.

Post Argivorum defectionem ab Atheniensium societate faciam Mantinei quoque, quamvis primo quidem restitissent, deinde tamen, quod sine Argivis resistere non possent, et ipsi compositionem cum Lacedaemoniis fecerunt , et civitatum suae ditionis imperium dimiserunt.

Lacedaemonii autem et Argivi cum mille de suis utrique communem expeditionem susceperunt, et Sicyone statum popularem ipsi Lacedaemonii soli eo profecti in paucorum dominatum magna ex parte converterant, et post haec utrique jam etiam popularem dominatum, qui Argis erat, sustulerunt, et paucorum dominatus Lacedaemoniorum reipublicae commodus constitutus est. Atque haec sub extremam hiemem vere jam appropinquante gesta sunt, et decimus quartus hujus belli annus liniebatur.