History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

« Placet concilio Lacedaemoniorum, his conditionibus compositionem facere cum Argivis, ut pueros Orchomeniis reddant et viros Maenaliis, et illos, qui sunt Mantineae, Lacedaemoniis, utque ex agro Epidaurio excedant, et munitionem evertant.

Si vero Athenienses Epidauro non excedant, pro hostibus habeantur ab Argivis et Lacedaemoniis, et a Lacedaemoniorum sociis et ab Argivorum sociis.

Et si quem puerum Lacedaemonii penes se habent, eum suae civitati restituant.

De dei autem sacrificio esse velle Epidauriis jusjurandum; praeire vero ipsos formulam, ex qua jurent.

Item ut tam parvae quam magnae civitates, quae sunt in Peloponneso, omnes liberae sint, patriis institutis utentes.

Si quis vero illorum, qui sunt extra Peloponnesum, in agrum Peloponnesiacum maleficii causa veniat, ad arcendam vim hostilem accurrant initis una consiliis, ea ratione, quae Peloponnesiis rectissima videbitur.

Quotquot autem extra Peloponnesum sunt socii Lacedaemoniorum, eadem conditione erunt, qua sunt et Lacedaemoniorum et Argivorum socii, suum agrum obtinentes.

Ubi vero haec sociis ostenderint, si assen-tiantur, compositionem faciant. Quod si quid aliud visum fuerit sociis, domum eos dimittant. »