History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

Hiemis autem insequentis initio statim Lacedaemonii , postea quam Carnea celebrarunt, in expeditionem exierunt, et quum Tegeam pervenissent, Argos praemittebant pacis conditiones.

Erant enim et jam pridem Argis nonnulli eorum studiosi, qui popularem Argivorum dominatum abolere cupiebant, et hoc proelio commisso multo facilius populum ad compositionem faciendam inducere poterant. Volebant autem primo quidem foedera, deinde vero et societatem cum Lacedaemoniis inire, atque ita demum populum aggredi.

Atque venit Lichas Arcesilai filius, Argivorum publicus hospes, a Lacedaemoniis missus Argos, duas conditiones ferens, unam quidem de bello, si bellum gerere vellent, alteram vero, de pace, si pacem colere mallent. Quum autem Argis magna exstitisset altercatio (nam et Alcibiades aderat), illi, qui Lacedaemoniorum partibus favebant, jam vel palam audentes, Argivis persuaserunt, ut compositionis formulam admitterent. Est autem haec.