History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

Accidit autem ipsi, quippe quod in ipso concursu ac repente haec imperasset, ut Aristocles et Hipponoidas eo transire nollent, sed etiam liac ipsa de causa postea Sparta pellerentur, quia per ignaviam hoc admisisse videbantur, et ut hosteS manus ocius consererent, et ut, postquam tum, quum jusserat, lochi ad Sciritas non accesserunt, deinde fleri non amplius posset, ut illi reversi se rursus cum reliqua acie conjungerent, aut haec disjunctos ordines coartarent.

Sed Lacedaemonii, quamvis omnibus in rebus tunc peritia longe inferiores fuissent, nihilominus virtute sua se Superiores fuisse demonstrarunt.

Nam ubi cum hostibus ad manus venerunt, dextrum quidem Manli-neorum cornu in fugam vertit ipsorum Sciritas ac Brasidianos, et quum irrupissent Mantinei eorumque socii, et illi mille Argivorum delecti, ibi ubi acies interrupta et non coartata erat, Lacedaemonios caedebant, eosque circumdatos in fugam verterunt, et ad plaustra repulerunt, et aliquot de senioribus, qui post aciem instructi erant, interfecerunt.

Atque hac quidem in parte Lacedaemonii inferiores erant; reliquo autem exercitu, et praecipue medio, ubi rex Agis erat, et circa eum illi trecenti, qui equites vocantur, impetu facto in Argivorum seniores locbosque quinque legitimos et in Cleonaeos et Omeatas et Atheniensium eos, qui juxta illos in acie collocati erant, in fugam verterunt, ita ut eorum plerique ne ad manus quidem venire ausi fuerint, sed simul atque Lacedaemonii in eos invaserunt, statim cesserint, et nonnulli etiam conculcati sint, quominus ab hostibus ocius deprehensi interciperentur.