History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

Interea vero dum acies adhuc congrediuntur, rex Agis hujusmodi ratione uti constituit. Omnes enim exercitus hoc faciunt, ut in ipso conflictu in dextra cornua magis properent et utrique suo dextro cornu sinistrum hostium

233
sibi oppositum circumveniant, quia singuli sibi metuentes nudas corporis partes quam maxime admovere student clypeo illius, qui ad dextram suam in acie collocatus est, student, et existimant, istam conjunctionis densitatem adyersus hostium irruptionem esse tutissimam; atque hujus causae initium nascitur ab eo, qui primus stat in dextro cornu, assidue studens, nudam sui corporis partem hostibus subducere, et propter eundem melum ceteri quoque eunt sequuntur.

Itaque tunc Mantinei quidem suo dextrO cornu sinistrum Sciritarum multum circumvenerunt, Lacedaemonii vero et Tegeatae multo magis sinistrum Atheniensium cornu, quo majorem exercitum habebant.

Agis igitur veritus, ne sinistrum suorum cornu circumdaretur, et existimans, Mantineos aciem valde exporrectam habere ad suos circumveniendum , Sciritis et Brasidianis imperavit, ut longius a se ad sinistram exporrecti suum cornu Mantineis exaequarent; Hipponoidae vero et AristocJi polemarchis praecepit, ut in medium spatium vacuum, quod ita oriebatur, cum duobus lochis ex dextro cornu transirent et iis interpositis locum explerent, existimans et dextrum suorum cornu vel sic satis magnam militum copiam habiturum, et sinistrum, quod Mantineis erat oppositum, ita tutius constitutum fore.