History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

Quum autem acies jamjain essent concursurae, tunc vero singulorum duces adhortationibus talibus apud suos utebantur, apud Mantineos quidem, proelium commissum iri et pro patria, simul et pro principatu et pro servitute, illo quidem, cujus periculum ante fecissent, ne spoliarentur, hanc vero ne rursus experirentur; apud Argivos vero, et pro pristino principatu, et pro pari dignitate, quam in Peloponneso quondam obtinuissent, ne se his per omnia privari paterentur, simul etiam ut hostes, eosque finitimos, pro multis injuriis ulciscerentur; apud Athenienses vero, pulchrum esse, cum mullis ac fortibus sociis certamen subeuntes in proelio nullis virtute cedere, et si Lacedaemonios in Peloponneso vicissent, se suum imperium et magis stabilituros et amplificaturos, nec ullum alium posthac io suum agrum venturum.

Atque Argivis quidem eoruro-que sociis tales cohortationes propositae sunt; Lacedaemonii vero, pro se quique separatim et per militares cantus inter se ipsos ut inter fortes viros mutua adhortatione utebantur, ut quae cognita haberent, reminiscerentur, scientes rerum ipsarum diuturnum studium ad salutem parandam plus valere , quam verborum brevi tempore pulchre dictam cohortationem.