History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

Atque hic quidem ordo et hic apparatus utru-rumque erat, Lacedaemoniorum vero exercitus amor esse visus est.

Quantus autem utroromque vel sinaukmim populorum vel universorum numerus exstiterit, accuraIc scribere non poteram; nam Lacedaemoniorum quidem numerus ignorabatur propter institutum illius civitatis, qu» res suas occultat, ceterorum vero propter jactationem, qua homines in efferenda suorum multitudine uti consueverunt, credibilis non erat. Ex ista tamen ratiocinatione cuilibet licet inire numerum Lacedaemoniorum, qui tunc illic adfoe-runt

Nam lochi septem pugnabant, praeter Sciritas, qui erant sexcenti; in singulis autem lochis erant quatuor pentecostyes, et in unaquaque pentecoslye erant quatuor euomoliae. Atque euomotiae in primo jugo quaterni milites pugnabant; altitudo vero non erat omnium in acie collocatorum ubique aequalis, sed pro arbitrio cujusque lochagi; in universum autem altitudo erat octonorum militum. In latitudinem vero prima acies quadringentos et duodequinquaginta milites, praeter Sciritas, continebat.