History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

Tunc autem in sinistro quidem ipsorum cornu collocati erant Sciritae, qui soli ex Lacedaemoniis hunc ordinem pro se ipsi semper obtinent; juxta hos Brasidiani milites ex Thracia reversi, et cum illis neodamodes; deinde jam ipsi Lacedaemonii deinceps lochos constituebant, et juxta eos ex Arcadibus Heraeenses; post hos Maenalii, et in dextro cornu Tegeatae et pauci Lacedaemoniorum, qui extremam ejus partem tenebant, et ipsorum equitatus in utroque cornu collocatus. Atque Lacedaemonii quidem sic erant instructi;

hostium vero iis oppositorum dex- trum quidem cornu Mantinei tenebant, quod in eorum tei 1 a res gereretur; juxta ipsos vero erant socii ex Arcadia pro-

232
tecti, deinde Argivorum mille delecti, quibuu» jampridem civitas in rebus bellicis sese exercendi facultatem praebebat, et prope ipsos erant ceteri Argivi, et post eos ipsorum socii, Cleonaei et Orneatae, deinde Athenienses postremi, sinistrum cornu tenentes, et domesticus cum ipsis equitatus.