History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

Postero autem die et Argivi eorumque socii aciem ita instruxerunt, ut pugnaturi erant, si in hostem incidissent, et Lacedaemonii, dum ab aqua rursus ad Herculis templum in eadem castra revertuntur, adversarios bre\i intervallo omnes jam in acie stantes, et a colle progressos conspiciunt.

Tunc igitur Lacedaemonii re repentina adeo perculsi sunt, ut nunquam ante, quod ipsi meminissent. Nam perexiguum temporis spatium iis ad aciem instruendam dabatur, et prae festinatione in suum quique ordinem confestim se recipiebant, Agide omnia praeeunte, ut lex jubet.

Quum enim rex exercitum ducit, omnia ab illo incipiunt, et Polemarchis quidem ipse indicat ea, quae sunt facienda, hi vero Lochagis, illi vero Penteconte-ribus, rursus vero hi Enomotarchis, et hi Enomotiae.

Et imperia, si quid reges fieri velint, eodem ordine progrediuntur, citoque per exercitum permeant; nam propemo-dum totus Lacedaemoniorum exercitus, exceptis paucis, sunt duces ducum, et rerum gerendarum cura ad multos pertinet.