History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

Lacedaemonii vero postea quam ex agro Argivo redierunt initis in quatuor menses foederibus, Agin vehementer incusabant, quod Argos in suam potestatem non redegisset, quum occasio tam idonea sese ipsis obtulisset, quantam nunquam ante sibi oblatam putarent; tot enim talesque socios unum in locum congregatos reperire non facile esse.

Quum autem etiam duntius de Orchomeno capto allatus esset, tunc vero multo vehementius indignabantur et prae ira agebant protinus praeter suum morem et de ipsius domo diruenda et de ipso centum millibus drachmam multando.