History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

Postea vero quum Atheniensium auxilio iis venissent mille gravis armaturae milites·et trecenti equites, quibus Laches et Nicostratus praeerant, Argivi (nihilominus enim hedera cum Lacedaemoniis inita rumpere non audebant) ipsos abire jubebant, nec cum populo agere volentes produxerunt, priusquam Manlinei et Elei (adhuc enim aderant) precibus extorserunt.

Athenienses autem praesente Alcibiade legato apud Argivos eorumque socios haec dixerunt, nec recte foedera sine ceteris sociis facta esse, et nunc (se enim opportune adesse) bellum suscipiendum esse.

Et quum hac oratione rem sociis persuasissent, confestim omnes adversus Orchomenum Arcadicum contendebant praeter Argivos; hi enim quamvis et ipsis persuasum esset, tamen primo remanebant, deinde postea et ipsi iverunt.

Castrisque ad Orchomenum positis universi obsidebant, et oppugnabant, in suam potestatem redigere cupientes quum aliis de causis, tum vero, quod Arcadum obsides illic erant a Lacedaemoniis depositi.

Orchomenii vero, quod et murorum infirmitatem et hostilis exercitus multitudinem metuerent, et quum nemo opem ipsis ferret, ne prius perirent, deditionem ea conditione fecerunt, ut in societatem reciperentur, obsidesque et ex suorum numero darent Mantineis, et illos etiam traderent, quos Lacedaemonii deposuissent.