History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

Atque hi quidem Argivi sua sponte, non autem populi jussu haec dixerunt; et Agis quum has conditiones accepisset ipse, et non cum pluribus ne ipse quidem consul-tasset, sed cum uno tantum, qui inter illius militiae socios praeturam gerebat, has communicasset, quatuor mensium firdus cum iis fecit, intra quos oportebat eos ea conficere, quae dixerant. Atque exercitum confestim abduxit, nulli

229
ceterorum sociorum re declarata.

Lacedaemonii vero sociique sequebantur quidem propter legem, prout ducebat, sed tamen inter se graviter eum incusabant, quod, quum sibi opportune cecidisset, ut possent confligere hostibus undique et ab equitatu et peditatu circumventis, tamen nulla re gesta tanto apparatu digna se discedere putarent.

Hic enim Graecorum exercitus omnium, qui ad eam usque diem exstitissent, pulcherrimus convenerat; maxime autem spectatus est, donec adhuc totus in Nemea erat, quo tempore et Lacedaemonii cum universis copiis aderant cl Arcades et Boeoti et Corinthii et Sicyonii et Pellenenses et Phliasii et Megarenses, atque hi omnes ex singulis delecti, qui non solum Argivis eorumque sociis, sed et aliis praeterea copiis, quae se ipsis adjunxissent, virtute pares esse videbantur.

Hic igitur exercitus sic Agidi succensens abiit et diversi in suam quique patriam se receperunt;

Argivi vero et ipsi multo etiam magis succensebant illis, qui populi injussu fiedus fecerant, existimantes illi quoque Lacedaemonios evasisse, ea occasione sibi oblata, qua nullam aliam commodiorem sibi unquam oblatum iri putabant; nam et prope suam urbem et cum multis lorlibusque sociis certamen futurum fuisse.

Itaque reversi Thrasyllum.apud Clia-radrum, quo in loco antequam urbem ingrediuntur, de causis militaribus judicant, lapidare ccrperunt. Ille vero ad aram confugiens evasit; bona tamen, ejus publicaverunt. ·