History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

Sequentis hiemis initio Lacedaemonii clam Atheniensibus praesidium trecentorum militum et Agesippidain ducem per mare Epidaurum immiserunt.

Argivi vero ad Athenienses profecti cum iis expostularunt, quod, quum in foederibus scriptum esset, ut nulli per agrum suum hostes transire sinerent, per mare Lacedaemonios transire permisissent; et nisi ipsi quoque Messenios et servitia adversus Lacedaemonios Pylum reduxissent, se ab iis injuria affectum iri.

Athenienses vero auctore Alcibiade cippo Laconico subscripserunt, Lacedaemonios in foedere non perstitisse, et Pylum e Craniis servitia reduxerunt, ut latrocinarentur; cetera vero quiescebant.

Per hanc autem hiemem, quum Argivi et Epidaurii bellum inter se gererent, tamen nullum quidem praelium acie palam instructa commissum est, sed insidiae et incursiones tantum laetae sunt, in quibus, prout casus tulit, ex utrisque nonnulli peribant.

Atque extrema hieme, vere jam instante, Argivi cum scalis adversus Epidaurum iverunt, ut propter bellum defensoribus denudatam expugnaturi; sed infecto negotio discesserunt. Et hiems finiebatur et decimus tertius hujus belli annus finiebatur.