History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

Et quo tempore Argivi in agro Epidaurio erant, legationes ex sociis civitatibus ab Atheniensibus excitae Mantineam venerunt. Et quum in colloquium ventum essent, Euphamidas Corinthius verba cum factis congruere negavit; nam ipsos quidem de pace acturos consedisse, Epidaurios vero eorumque socios et Argivos armatos castra opposila habere; primum igitur ab utrisque missos debere exercitus dirimeie, atque ita demum de pace verba rursus facienda.

227

His autem verbis adducti abierunt et Argivos ex agro Epidaurio abduxerunt. Postea vero quum in eundem locum rursus convenissent, ne sic quidem quicquam communiter transigere potuerunt, sed Argivi rursus in agrum Epidau· * num irruperunt, eumque vastabant.

Lacedaemonii vero et ipsi cum suis copiis adversus Caryas profecti sunt, et quum ne hic quidem sacrificia pro transitu facientes litare potuissent, domum redierunt.

Argivi vero tertia fere agri Epidaurii parte vastata domum reverterunt. Ipsis autem miile gravis armaturae milites Athenienses duce Alcibiade auxilium tulerunt, quum autem Lacedaemonios cum copiis ex suis finibus egressos audissent, et quum opera sua non amplius opus esset, abierunt. Atque aestas ita exacta est.