History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

Insequentis autem aestatis initio statim Heracleam, quod post proelium graviter infestaretur, Boeoti in fidem receperunt, et Hegesippidam Lacedaemonium ut perperam res illas administrantem expulerunt. Hanc autem urbem receperunt veriti, ne Lacedaemoniis Peloponnesi tumultu turbatis, Athenienses eam occuparent. Lacedaemonii tamen ipsis erant irati.

Eadem aestate Alcibiades Cliniae filius, Atheniensium dux, Argivis ac sociis, eum adjuvantibus, in Peloponnesum profectus, cum paucis gravis armaturae militibus Atheniensibus et sagittariis, et sociis, quos illinc assumpserat, tum alia quae ad societatem pertinebant, constituebat, per mediam Peloponnesum cum copiis iter faciens, tum etiam Patrensibus persuasit, ut muros ad mare usque perducerent, et ipse alteram munitionem Rhium Achaicum versus exstruere in animo habebat. Sed Corinthii et Sicyonii et alii, quibus hi muri exstructi damnum daturi erant, auxilio accurrentes impediverunt.