History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

Nam omnem illius coetus frequentiam ingens timor invaserat, ne Lacedaemonii armati eo venirent, praesertim postea quam Lichas Arcesilai filius Lacedaemonius virgis a lictoribus in stadio caesus erat, quod quum ipsius bigae vicissent, et per praeconis vocem renunciatum esset Boeotorum commune ut victor, quod Lacedaemoniis interdictum erat certaminibus , ipse in stadium progressus aurigam coronasset, cupiens indicare currum illum suum esse; quamobrem multo magis omnes tunc timuerunt, et aliquid novi fore videbatur. Lacedaemonii tamen quieverunt, atque illa dierum festorum celebratio sic iis praeteriit.

Post Olympia autem Argivi eorumque socii Corinthum iverunt, oraturi Corinthios, ut ad se transirent. Aderant autem et Lacedaemoniorum legati, et quamvis multi sermones habiti essent, ad extremum tamen nihil confectum est, sed facto terraer motu in suam quique urbem discesserunt. Atque hiec aestas finiebatur.