History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

Dum autem in Siciliam pervehitur, et rursus inde revenitur, etiam cum nonnullis Italiae civitatibus egit de amicitia cum Atheniensibus ineunda; et incidit etiam in Locros, qui Messana, quam incoluerant, expulsi erant, et qui post compositionem inter Sicilienses factam, quum Mes-sanenses seditione laborarent, et eorum altera factio Locros accivisset, coloni submissi sunt, et fuit Messana aliquandiu in Locrorum potestate.

In hos igitur quum Phaeax domum redeuntes incidisset, eos nulla injuria affecit; Locri enim cum ipso transegerant de compositione cum Atheniensibus facienda.

Soli enim omnium sociorum , quo tempore Sicilienses gratiae reconciliationem inter se fecerunt, cum Alheniensious foedus inire noluerunt; et ne tunc quidem id fecissent, nisi bellum, quod cum Itonensibus et Melaeis, finitimis et colonis suis, gerebant, ipsos tenuisset occupatos* Et Phaeax quidem postea Athenas rediit.